- PERGULA
- PERGULAapud Ulpianum in l. haeres. §. 2. de Iudic. ut tradit Cuiacius l. 11. Observ. 13. in fin. est exedra angusta, in superficie aliqua aedium, ut Glossae Antiquorum explicant, ὑπερῷον, ἰκρία ὀροφὴ, ςτενοίκημα. Tertullian. adv. Valent. Cenacula in aedicularum disposita forma, aliis atque pergulis superstructis. In ea plerumque merces venales dispendebant, et inde l. 54. pen. ff. de his quae deiec. vest. effud. Cum pictor in pergula clypeum vel tabulam expositam habuisset: ubi etiam Pergulam ὑπερῷον Basilic. exponunt. Et in l. ult. Cod. de excus. artis. privilegium hoc Pictoribus datur, ut pergulas et officinasin locis publicis obtineant. Unde illud Lucii Sat. apud Lactantium:Pergula Pictorum, veri nihil, omnia ficta.At Budaeo, Pergula pars est domus exporrecta et propendens, eius generis, quas Salientes Artifices nostri appellant. Prateius apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Etiam in gestationibus et deambulationibus locum habuisse Pergulam, eôque significatu vocem hanc usurpâsse Plinium MS. codicis beneficiô se deprehendisse, ait Brissonius. Apud eum siquidem l. 14. c. 1. ubi vulgo legitur, Subdivales deambulationes umbrosis operculis opacat, vetus optimae notae codex habet, Subdiales inambulationes umbrosis pergulis opacat, apud Eund. Apud Anastasium in Gregorio II. et Leone III. apud Guilielmum Biblioth. in Stephano VI. trabeculam vox significat, in aedibus sacris, a qua lychnunchi pendent, ut alia omittam. Inprimis vero celebres sunt Pergulae Magistrales, quae occurrunt apud Flav. Vopiscum in Saturnino, c. 10. Nam et in Africa, Rhetoricae operam dederat, Romae frequentaverat Pergulas Magistrales. Ubi Pergulas illas non fuisse celebrium Doctorum, sed Magistrorum e trivio, Vir eruditissimus Casaubonus contendit. Sed falli eum ait Salmasius contraque pertendit, in istis Pergulis publice docuisse Grammaticae Rhetoricaeque Magistros, aliarumque Artium, quae Liberales indigitantur, Professores, etiam qui de publico stipendium accipiebant. Quales Pergulas, Publicas Magistrationes et Publicas cellulas, dici videmus in l. 3. Cod. Theod. de studiis liberalibus urb. Constantinopol. his verbis: Universos, qui usurpantes sili nomina Magistrorum. in publicis magistrationibus cellulisque collectos undecumque discipulos circumferre consueverunt, ab ostentatine vulgari praecipimus amoveri. Quibus autem publice profitendi facultas data non erat, hi, intra domesticos parietes, suis tantum Discipulis privatim vacabant, nec in pergulis publicis docebant. Vide d. l. eôd. tit. De Picturae Professoribus, diximus supra. Mathematici similiter, quibus aliquando etiam profitendi publiceque proponendi Romae copia concessa est, in Pergulis studia sua exercebant et respondebant: meminitque Mathematici pergulae Suetonius in August. c. 94. in secessu apolloniae Theagenis Mathematicipergulam comite Agrippâ ascenderat. Ascendebantur enim Pergulae, unde ὑπερῷα apud Vet. Glossarii Auctorem. Grammaticii Pergulae mentio, apud eundem Sueton. l. de illustr. Gramm. c. 18. ubi de Crassitio loquens, Hic, ait, initiô circa scenam versatus est, dum Mimographos adiuvat: deinde in Pergula docuit, donec Commentariô Smyrnae editô adeo inclaruit, ut haec de eo scriberentur. Nec verum est, quod alter Vir doctissimus scripsit, pauperes Grammaticos, quibus in aedibus habendae Scholae potestas non erat, in Pergula docuisse. Pergulae erant cellae publicae, in quibus omnium Artium Doctrinarumque Professores publice docebant etc. Sed et cellae publicae Meretricum sic dicebantur, teste Plautô, Actu 1. sc. 2. v. 79. Te ego ipsam culleo cras faciam deportari in Pergulam etc. Salmas. ad vopisc. loc. cit. In Ecclesia Graeca Πέργουλον, ex Latin. Pergula, itidem dictum esse locum aliquem editum, amboni similem, e quo varia promulgari solita, docet Cl. Suicerus Thesaur. Eccles. voce Πέργουλα.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.